LIBERALIA

LIBERALIA
LIBERALIA
Liberi festa, apud Rom. Graecis Διωνύσια. A Pontificibus quoque Agonia dicta sunt. Celebrabantur die 17. Martii, sedebantque per totum opp. eo die Sacerdotes Liberi, hcderâ coronatae anus, cum libris et foculo pro emptore sacrificantes. Eodem toga dabatur iuvenibus. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 7. Rituum, qui Liberablibus observabantur, causas diligenter explicat Ovid. plurimis versibus, e quibus istos subiungo; Fast. l. 3. v. 725. et seqq.
Carminis huius opus causas exponere, quare
Vilis anus populos ad sua liba vocet.
Ante tuos ortus arae sine honore fuêrunt,
Liber, et in gelidis herba reperta focis.
Te memorant Gange, totoque Oriente subacto,
Primitias magno seposuisse Iovi.
Cinnama tu primus, captivaque tura dedisti,
Deque triumphato viscera tosta bove.
Nomine ab auctoris ducunt libamina nomen,
Libaque quod sanctis pars datur inde focis.
Liba Deo fiunt, sucis quia dulcibus idem
Gaudet: et a Baccho mella reperta ferunt.
Et paulo post: Idem Ibid. v. 761. et seqq.
Melle Pater fruitur: liboqueque infusa calenti
Iure repertori splendida mella damus.
Femina cur praesit non est rationis apertae,
Femineos thyrsos concitat ille choros.
Cur anus haec faciat, quaeris? Vinosior aetas
Haec erat. et gravidae munera vitis amat.
Cur hederâ cincta est? hebera est gratissima Baccho,
Hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.
Nysiadas Nymphas, puerum quaerente noverca:
Hanc frondem cunis opposuisse ferunt etc.
Hoc etiam die, ut et praecedenti, ibatur ad Argeos, qui loca erant in urbe, ubi sacra fiebant, a Numa instituta, de quibus Liv. l. 1. c. 18. Illorum fuisse 27. per partes urbis dispersa, nomenque nacta ab illustribus quibusdam Argivis ibi sepultis, discimus ex Varrone l. 4. de Ling. Lat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. Apud Athenienses trina fuêre Liberalia. s. Dionysia, nempe τὰ κατ᾿ ἀγροὺς, aliter Lenaea dicta, quae in Lenaeo mense Posideone: τὰ Α᾿νθεςτήρια, quae antiquissima, in Limnis, Anthesterione, et τὰ εν ἄςτει ἤ κατ᾿ ἄςτυ quae Elaphebolione mense celebrabantur. Quod enim Hesych. tantum Liberalium Lenaeorum sive κατ᾿ ἀγροὺς, et τῶ κατ´ ἄςτυ meminit, factum ideo, quia eâ tempestate, quâ fabulam Acharnenses Aristoph. in cuius verba ibi commentatur, docebat, nondum Dionysiis Anthesteriis sive Chrtris comittebantur et producebantur in scenam Comicorum dramata, quod primum institutum est, Calliâ post Antigenem Praetore, Anno 3. Olymp. 93. quo Anno commisit Comicus drama, qui titulum fecit Ranis. Ut autem haec sacra rite fierent, et celebrantibus bene esset, quâ potuêrunt ratione, cavêrunt suis legibus. Meminit Demost. in Mediana unius quae Lat. sic sonat: Cum pompa libero ducitur in Piraeco agunt Comoedi et Tragoedi, item Linaea pompa et agentibus Comoedis atque Tragoedis: Astycorum quoque Liberalium pompâ, saltante puerorum choro, dum sit Comus, aguntque Comoedi et Tragoedi: Thargeliorum item pompâ et certamine, neque pignus, neque quidquam alterius capito, neve poenam pro mora exigito ab eo, qui iudicatum non solverit: Qui secus faxit, accusator a laeso, et probolae adversus eum dantor apud populum pro contione in Bacchi, sirempse lege, quae adversus alios, qui sesti religionem temerarint. Peractis liberalium ludis, concio cogebatur ad Bacchi aedem, referebaturque de Praetoris circa hoc festum cura, iniuriisque festi tempore factis, de quibus inter partes non erat transactum. Fiebat id postridie Pandiorum, quae erant Iovis, sive potius Lunae festum, post liberalia agitatum: tum enim vonveniebat populus in Theatro ad Bacchi Fanum. Ulpian. εν Διονύσου μεν` εν τῷ θεάτρρῳ συνῆπτο γὰρ εν τῷ θεάτρῳ τὸ τέμενος. Lex est eidem Demostheni l. c. laudata: Prytaneis contionem in Bacchi cogunto, Pandris, postridie Dionysiorum et de sacris primum referunto, probolae deinde dantor de iniuriis illatis pompae vel ludorum Dionysiacorum causa, de quibus transactum non fuerit. Non licebat: quoque festis Liberalium diebus cuiquam manum inicere, ex hac lege: Μηδενὸς τοῖς Διονυσίοις ἐπιλαμβάνεςθαι: Nemini diebus Liberalium festis manum inicito, in eadem Orat. Demosthenis, etc. Utrisque cum Lenaeis, tum Anthesteriis, Rex praeerat etc. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. et in voce Dyonysia nec non infra, ubi de Trietericis Sacris. Alia erant Liberalia de quibus supra in Libera caena. Cum iis Plutarch. conferre Iudaeorum festum Tabernaculorum dicemus infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Liberalia — steht für: Liberalia (Titularbistum), ein Titularbistum der römisch katholischen Kirche in Nordafrika Liberalia (Fest), ein jährliches Fest im antiken Rom zu Ehren des Gottes Liber Diese Seite ist eine Begriffsklärung zu …   Deutsch Wikipedia

  • Liberalia — The Liberalia (17 March) is the festival of Liber Pater and his consort Libera. The Romans celebrated Liberalia with sacrifices, processions, ribald and gauche songs, and masks which were hung on trees. This feast celebrates the maturation of… …   Wikipedia

  • Liberalia — Les Liberalia étaient, dans la Rome antique, une fête annuelle qui se célébrait en l honneur de Liber Pater et de Libera le 17 mars de chaque année. Cette fête romaine très ancienne, est inscrite sur l un des plus anciens calendriers romains… …   Wikipédia en Français

  • Liberalia (Titularbistum) — Liberalia ist ein Titularbistum der römisch katholischen Kirche. Die in Nordafrika gelegene Stadt war ein alter römischer Bischofssitz, der im 7. Jahrhundert mit der islamischen Expansion unterging. Er lag in der römischen Provinz Numidien.… …   Deutsch Wikipedia

  • Liberalia studia — Septem artes liberales aus Hortus Deliciarum der Herrad von Landsberg (um 1180) Die Sieben freien Künste (lat. septem artes liberales, seltener auch studia liberalia) sind ein in der Antike entstandener Kanon von sieben Studienfächern, d …   Deutsch Wikipedia

  • Liberalia (Fest) — Die Liberalia (deutsch auch Liberalien) waren ein jährliches Fest im antiken Rom, das am 17. März zu Ehren der Fruchtbarkeitsgötter Liber und Libera begangen wurde. Jünglingen wurde zu diesem Anlass als Zeichen der Volljährigkeit erstmals die… …   Deutsch Wikipedia

  • Liberalia — /lib euh ray lee euh, rayl yeuh/, n. (sometimes used with a pl. v.) an ancient Roman festival held annually in honor of Liber and Libera. * * * …   Universalium

  • Liberalia — /lib euh ray lee euh, rayl yeuh/, n. (sometimes used with a pl. v.) an ancient Roman festival held annually in honor of Liber and Libera …   Useful english dictionary

  • Studia liberalia — Septem artes liberales aus Hortus Deliciarum der Herrad von Landsberg (um 1180) Die Sieben freien Künste (lat. septem artes liberales, seltener auch studia liberalia) sind ein in der Antike entstandener Kanon von sieben Studienfächern …   Deutsch Wikipedia

  • DIONYSIA — I. DIONYSIA martyrio apud Alexandriam sub Decio coronata, A. C. 251. II. DIONYSIA matrona Christiana, persecutione Hunerici Vandalorum Regis una cum filio Maiorico, ad necem quaesita, hunc ad mortem raptum sic consolata est, Memento Fili, te… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”